×

Dear reader! This version of the treatise De rebus bellicis (sometimes mentioned as De bellicis machinis) is based on:

: Anonymi Auctoris libellus de rebus bellicis. A treatise by an unkown author on military matters. Oxford, Tempus Reparatum , .

Copyright notice: this critical edition was published here in accordance to Article 5 of the DIRECTIVE 2006/116/EC OF THE EUROPEAN PARLIAMENT AND OF THE COUNCIL of 12 December 2006 on the term of protection of copyright and certain related rights

This on-line version also serves as a proof-of-concept project for an on-line service that allows the publication of ancient texts with apparatus criticus, and many other features. This service will be free and open for all, as soon as it is mature enough for public usage. (Note: this might not happen very soon, since I am working on this in my spare time).

Please, do not copy-paste the text to your own website, but provide the link instead using the link in your address bar. You may also share the link on social media sites.

Anonymi Auctoris

De rebus bellicis

(ed. R. Ireland, 1979)

Praefatio

1. Caelesti semper instictu felicis rei publicae vestrae commoditas, sacratissimi principes, opportunis est suggerenda temporibus, ut divina consilia divinis successibus convalescant. 2. Unde pro ingenii facultate unum capitulum de largitionum utilitate in hoc libello composui, non quod istud tam immensae utilitati sufficiat, sed ut ex hoc mediocritatis meae documento praemisso in reliquis utilitatis possit fides ostendi. 3. Proinde, ne promissioni fides accomodata velut fallacem in posterum gravet, pro conscientia veritatis ipse mihi poenam praemii loco, si promissio secus cesserit, posco, nec me laus aut < praemium > prosequatur cum abunde sit in hac parte indignationem pro audacia declinare. 4. Sed fas erit rei publicae praesulem a privato desidereta cognoscere, cum rerum utilitas interdum eum lateat inquirentem. 5. Ergo nonnumquam invitandi sunt qui recte quicquam sentire fuerint approbati: nam ut ait optimus orator, ad illum maior pars hominum decurrit, quem ingenio natura donaverit. 6. In qua re est considerare semper quid unusquisque magis sentiat quam loquatur; constat enim apud omnes nec summa nobilitas nec opum affluentia, aut subnixae tribunalibus potestatis aut eloquentia litteris acquisita consecuta est utilitates artium, in quibus etiam armorum continetur inventio, sed ingenii tantummodo magnitudo, quae virtutum omnium mater est, naturae felicitate subnixa. 7. Quod quidem sine personarum electione videmus accidere: nam cum barbarae nationes neque facundia polleant aut dignitatibus illustrentur, minime tamen a rerum inventione, natura opitulante, habentur alieni . 8. Quamobrem, clementissimi principes, qui gloriam bonae opinionis perpetua felicitate diligitis, qui Romano nomini debitos affectus propagatis in filios, respicere dignemini quae nostris sensibus commoda providentia divinitatis intulerit. 9. Universis igitur seu militiam clementiae vestrae tractantibus, seu otio privato contentis seu vel terrae cultoribus sive negotiatoribus mercium lucra tractantibus pro saeculi vestri felicitate gaudentibus, consequemini ex hoc opere commoda singulorum, quorum species diversis titulis, opportunibus quibusque locis, oratio subiecta testabitur. 10. Referemus enim quemadmodum, remissa tributorum medietate, in robur proprium provinciarum cultor habeatur; unde etiam < in > ratione exactionum cessante contumelia, limitum solitudinem erectis castrorum munitionibus incola securus illustret; quo etiam pacto auro argentique modus sine dantium poena duplicetur; Vel quo argumento extra solitam largitatem cumulatus honoribus miles exultet. 11. His etiam adnectenda credidimus quae bellorum necessitatibus terra vel mari in acquirendis victoriis procuretur; ex quibus fastidii levandi gratia pauca machinarum inventa referemus. 12. Docebimus igitur velocissimum liburnae genus decem navibus ingenii magisterio praevalere, ita ut hae per eam sine auxilio cuiusdam turbae obruantur. 13. In terrenis vero congressibus talis est excogitata sollertia, ut equus , sive aciem rupturus invadat sive fugientibus ingerat se tali arte muniatur ut semetipsum verberans sive cuiusdam magisterio efficiat magnas hostium strages. 14. In fluviorum quoque difficultatibus exquisita est novi pontis inventio minime subvectioni onerosa; hunc enim pontem amnibus paludisque necessarium perpauci homines aut quinquaginta fere numero iumenta portabunt. 15. Ex his igitur, quae rettulimus, iam futuris ut ego arbitror designatis, pace vestra dixerim, magnum vobis munus concessu divinitatis apporto, asserens providentia pietatis vestrae armorum vigorem et cunctam rem publicam praedictis remediis sublevandam: quae quidem non ignota sunt proximis vestrae clementiae, quos alia plura sollicitant a nobis aliena. 16. Verum quia illos multa occupatos effugiunt, otio persuasus, non adeo a rerum commoditatibus peregrinus, utilia vestrae felicitati undique redacta conferre gestivi. 17. Si quid vero liberius oratio mea pro rerum necessitate protulerit, aestimo venia protegendum, cum mihi promissionis implendae gratia subveniendum est propter philosophiae libertatem.

I.
De inhibenda largitate

I. 1. Bellicam laudem et gloriam triumphorum utilitas semper intueatur aerarii , ne profusa largitio semina magis excitet proeliorum; quae si providentia maiestatis imperatoriae reprimatur, non amplius bellorum florebit improbitas, sed collatorum potius defecta subsidia recreantur. 2. Quod si largitio immoderata servanda profuderit, opum delectabilitas nullo vetustatis more poterit iam necessitatibus subvenire. 3. Quamobrem patrum nobis est paulisper providentia referenda, quam in rebus egenis habuerint, vel quae nunc < ita > in tanta facultatum licentia videatur. 4. Rectores superioris vitae non otiosis opibus sed condendis potius moenibus laetabantur, in quorum decorem universam auri argentique materiam conferebant. 5. Aeris quoque copiam in simulacris propriis ad virtutis suae testimonia figurabant. 6. Ut vero emendi et vendendi utilitas < *** > et ut facultas regiae largitati suppeteret, in aeris usum excultam politius terram et igne solidatam, certis quoque expressionibus figuratam, auro argentoque reposito usui habuerunt. 7. Sed posteriores, fastidiendtes priscae vilitatis inventum, formatos e coriis orbes auro argentoque modico signaverunt, quibus regum munificentia et commutationum necessitas intactis collatoribus utebatur. 8. Sequentior vero aetas, aeris redundante materia, quam publicus iam moenium recusabat ornatus, diuturna ut prior monumenta meditata, aes validum ipso pondere pretiosius figuravit; cuius species pro qualitate, ut diximus, ponderis diuturnior fuit, sed potentia regalis pro licentia speciem suam tantum in auro argentoque signavit, quae pro reverentia figurae nullis usibus proficiens ad honorem regium sacrata permansit. 9. Aeris autem materia, quae iam pro copia vilior erat, ad dona militaria et varia populorum commercium signabatur. 10. Sed ut vera fides dicta facilius prosequatur, formas et species commodas atque pro temporibus diversas variasque veterum provisiones exprimi colorum qualitatibus properavi.

II.
Ex quibus temporibus profusio vel avaritia coepit

1. Constantini temporibus profusa largitio aurum pro aere, quod antea magni pretii habebatur, vilibus commerciis assignavit; sed huius avaritiae origo hinc creditur emanasse. 2. Cum enim antiqitus aurum argentumque et lapidum pretiosorum magna vis in templis reposita ad publicum pervenisset, cunctorum dandi habendique cupiditates accendit. 3. Et cum aeris ipsius – quod regum, ut diximus, fuerat vultu signatum – enormis iam et gravis erogatio videretur, nihilominus tamen e caecitate quadam ex auro, quod pretiosius habetur, profusior erogandi diligentia fuit. 4. Ex hac auri copia privatae potentium repletae domus in perniciem pauperum clariores effectae, tenuioribus videlicet violentia opressis. 5. Sed afflicta paupertas, in varios scelerum conatus accensa, nullam reverentiam iuris aut pietatis affectum prae oculis habens, vindictam suam malis artibus commendavit. 6. Nam saepe gravissimis damnis affecit imperia populando agros, quietem latrociniis persequendo, inflammando odia; et per gradus criminum fovit tyrannos, quos ad gloriam virtutis tuae produxit < inopia > magis quam succendit audacia. 7. Erit igitur curae prudenciae tuae, optime impertor, repressa largitate et collatori prospicere et in posterum nominis tui gloriam propagare. 8. Denique paulisper felicium temporum revolove memoriam, et antiquae paupertatis famosa regna considera, quae agros colere et abstinere opibus norant, qua haec honoris laude per omne aevum frugalitas incorrupta commendet. 9. Certe aurea nuncupamus, quae aurum penitus non habebant.

III.
De fraude et correctione monetae

1. Inter damna rei publicae non ferenda , solidorum figura aliquantorum fraudibus depravata diversa populos ratione sollicitat et regiae maiestatis imaginem, dum per monetae culpam refutatur, imminuit; ementis enim eundem solidum fraudulenta calliditas et vendentis damnosa necessitas difficultatem quandam ipsis contractibus intulerunt, ne rebus possit interesse simplicitas. 2. Ergo huic quoque parti maiestatis vestrae est, ut in omnibus, adhibenda correctio: ita ut opifices monetae redacti undique in unam insulam cogregentur, nummariis et solidorum usibus profuturi, a societate videlicet in perpetuum contiguae terrae prohibiti, ne commixtionis licentia fraudibus opportuna integritatem publicae utilitatis obfuscet. 3. Illic enim, solitudine suffragante, integra fides monetae praestabitur, nec erit fraudi locus ubi nulla est mercis occasio. 4. Verum ut qualitas futurae discussionis appareat, formas et magnitudinem tam aereae quam aureae figurationis pictura praenuntiante subieci.

Commodae auctoritatis variae priscorum monetae. Aerei, lutei, de corio. Felix incohation sacrae divinaeque monetae.

IV.
De iudicum pravitate

1. Ad haec igitur incommoda, quae provincias avaritiae artibus vexant, accedit etiam iudicum execranda cupiditas, collatorum utilitatibus inimica: Nam hi, despecta reverentia dignitatum, velut mercatores in provincias se missos existimant, eo graviores quod ab his procedit iniquitas unde debuit sperari medicina. 2. Et tamquam sua rebus sufficere non possit iniquitas, exactores in profligandis rebus huiusmodi dirigit unusquisque qui diversis rapinarum artibus collatorum vires exhauriant; videlicet quasi parum notabiles haberentur si soli peccarent. 3. Quae enim ab his occasio fiscalium titulorum inlibata peracta est? Quae conventio sine praeda discessit? 4. Illis tironum comparatio, equorum vel frumenti coemptio, expensa quoque moenibus profutura, sollemnia lucra sunt et votiva direptio. 5. Quod si provincias casti et integritatis cupidi moderentur, nec fraudi usquam relinqueretur locus et res publica moribus ditata firmabitur.

V.
De relevando militari sumptu

1. Relatis, ut visum est, rei publicae incommodis, augustis provisionibus merito repellendis, ad enormia militum alimenta ratione non incongrua prohibenda veniamus, quorum causa totius tributariae functionis laborat illatio. 2. Sed ne tantae confusionis molem occupatio augusta fastidiat, brevius tam diuturnis erroris exitum declarabo. 3. Militaris ordo, stipendiis aliquot peractis, ubi ad quinque vel eo amplius annonarum emolumenta pervenerit, ne haec diutius percipiens rem publicam gravet, honesta missione donatus vacans sibi otio gaudeat absolutus; in cuius locum posterior succedens totum numerum per certa temporum spatia expensis gravissimis relevabit. 4. Quod si numerosior miles de sequentibus scholis in decendentium locum vocatur, hic quoque pari liberalitate otio donatus abscedat vel ad alium ordinem cui miles deest locum suppleturus accedat. 5. Quare res non solum expensis gravidam rem publicam recreabit sed etiam curas imperatoriae provisionis imminuet; animabit etiam plures ad militiam quos ab ea stipendiorum tarditas prohibebat. 6. Huiusmodi igitur provisionis utilitas in augmentum provincialium habet veteranos regiis donis opulentos et ad colendos agros adhuc praevalentes agricolas: habitabunt limites, arabunt quae dudum defenderant loca, et laborum desiderio potiti, erunt ex milite collatores. 7. Verum quia nonnumquam bellorum ruina aut fastidio castrensium munerum deserta militia de summa integritatis intercepit, tali remedio huismodi damna supplenda sunt, scilicet centeni aut quinquageni iuniores extra hos qui in matriculis continentur habeantur in promptu, armis exerciti et minori [] utpote tirones stipendio sublevati, in locum amissorum si res ita tulerit subrogandi. 8. His ita provisis et integritas secura manebit exercitus et damnis non deerunt matura et parata in primis subsidia.

VI.
De bellicis machinis

1. In primis sciendum est quod imperium Romanum circumlatrantium ubique nationum perstringat insania et omne latus limitum tecta naturalibus locis appetat dolosa barbaries. 2. Nam plerumque memoratae gentes aut silvis teguntur aut extolluntur montibus aut vindicantur pruinis; nonnullae vagae solitudinibus ac sole nimio proteguntur. 3. Sunt qui paludibus fluminibusque defensae nec inveniri facile queunt, et tamen quietem pacis lacerant inopinatis incursibus. 4. Ergo huiusmodi nationes, quae aut talibus subsidiis aut civitatum castellorumque moenibus defenduntur, diversis et novis armorum sunt machinis prosequendae. 5. Verum ne qua difficultas in excitandis armorum generibus oriatur, imaginem tormentorum nihil a vero distantem coloribus adumbratam orationi subieci, ut sit facilius imitandi confectio.

VII.
Expositio ballistae quadrirotis

1. Exemplum ballistae, cuius fabricam ante oculos positam subtilis pictura testatur. 2. Subiecta namque rotarum quattuor facilitas, duobus subiunctis et armatis equis, ad usus hanc bellicos trahit; cuius tanta est utilitas pro artis industria ut omni latere in hostem sagittas impellat, sagittarii libertatem et manus imitata. 3. Habet foramina per quattuor partes, quibus pro commoditate rerum circumducta et flexa facillime ad omnes impetus parata consistat. 4. Quae quidem a fronte cochleae machinae et deponitur celerius et erigitur sublevata. 5. Sed huius temo in quamvis partem necessitas vocet cita et facili conversione deflexus erigitur. 6. Sciendum est autem quod hoc ballistae genus duorum opera virorum sagittas ex se non, ut aliae, funibus, sed radiis intorta iaculatur.

De rebus bellicis - Ballista quadrirotis

VIII.
Expositio tichodifri

1. Tichodifrus quod est machinae genus ex rei suae commoditate, Graeca appellatione, vocabuli sumpsit exordium, eo quod per hunc facilior in murum paretur ascensus, ante ballistae semper ducendus incessum quo protectior eadem ballista operetur. 2. Erit ergo huius quoque compositio vel fabrica utili et commoda inventione praeparanda. 3. Ergo hic idem tichodifrus non altior sed humilior fabricatur, ut intra se possit latenter incedentium celare vestigia: qui, duabus superimpositis cratibus fixoriisque confixis, intra se tectos ab omni incursione defendit, duabus sane rotis ad promovendum machinam latenter impulsus. 4. Cuius axium extremitates et frons nec non et superiore latitudo fuscinis et lanceis armatur diligenter aptatis, ne aggredinedi cuiquam per vacantia defensore loca – id est superiorem partem – tribuatur facultas.

IX.
Expositio clipeocentri

Parma, hoc est modicus clipeus, fixoriis minutis ad soliditatem sui diligenter munitus, varie habetur idoneus; interdum enim operit gestientem, nonnumquam in fronte tichodifri oppositus vel in temone suspensus munit inferius latitantes ab incursu comminus venientum .

De rebus bellicis - Clipeocentrus - Tichodifrus

X.
Expositio plumbatae et tribolatae

1. Hoc iaculi genus, quod in modum sagittae pennis videtur instructum, non arcus neque ballistae pulsu consuevit emitti, sed manus impetu et viribus elisum in hostem comminus vadit; quod excipienti gemina ratione videtur afferre perniciem: aut enim perimit infixum aut sine vulnere dilapsum et in terram positum plantae calcantis infigitur, eo quod in partem quamlibet si fuerit conversum, ex latere aculeo ex se eminente inferat vulnus. 2. Fit autem ex ligno in modum sagittae facto, cui ferrum subtiliter in formam venabuli aptatum infigitur, fistula eiusdem ferri parumper extensa, supra quam, modico interiecto spatio, plumbo adhaerentes aculei velut tribuli emergunt. 3. In summa autem parte eiusdem iaculi affinguntur pennae celeritatis causa, tanto videlicet super easdem pennas relicto spatio quantum digiti potuerint tenentis amplecti.

XI.
Expositio plumbatae mamillatae

Bene extensa et directa virga accipiet in extremitate sui rotundum et in acumen deductum ferrum, similibus locis < ac > in tribulata plumbo et pennis adhaerentibus, ut plumbi pondere et pennarum celeritate adiuta rotunditas teli facilius clipeos et similiter obstantia valeat penetrare.

De rebus bellicis - Plumbata mamillata. Plumbata [et] tribolata.

XII.
Expositio currodrepani

1. Huiusmodi pugnacis vehiculi genus, quod armis praeter morem videtur instructum, repperit Parthicae pugnae necessitas. 2. Sed hoc singulis bene munitis invecti equis duo viri vestitu et armis < e > ferro diligenter muniti citato cursu in pugnam rapiunt; cuius posterior supra currum pars cultris in ordinem extantibus communitur, videlicet ne facilis a tergo cuiquam praebeatur ascensus. 3. Falces vero acutissimae axibus eiusdem currus aptantur, in lateribus suis ansulas habentes, quibus innexi funes pro arbitrio duorum equitum laxati quidem explicant, repressi autem erigunt falces. 4. Qualia vero huiusmodi machinae funera hostibus immittant vel quas turbatis ordinibus strages efficiant, dicent melius qui usu bella cognoscunt.

De rebus bellicis - Currodrepanus

XIII.
Expositio currodrepani singularis

In hoc curriculo, quod singularis equi tractu discurrit quodque unius hominis arte regitur et virtute protegitur, eadem est quae in priori curru armorum facies et ad repellenda tela et ad inferenda pericula; nec distat a superiore quicquam machina, nisi quod superior currus pro magnitudine sui duobus equis tractus, a duobus etiam bellatoribus gubernatur.

De rebus bellicis - Currodrepanus singularis

XIV.
Expositio currodrepani clipeati

1. Machinae huius admiratio habet novitatis aliquid; est enim a superioribus curribus quadam parte dissimilis, hic enim posterior vehiculi pars verberibus spontaneis ad incitandos equos et clipeis acuto ferro circumdatis velut in propugnaculo positis communitur. 2. Et est priori quidem currui hac ratione dissimilis, quod hic non ut ibidem duos equos duorum etiam hominum sed unius tantum sagacitas regit. 3. A secundo vero curru hac diversitate secernitur, quod in illo unus equus et pondus bellatoris subit < *** > dum ipsum equitem portat < *** > , et occulto temone iugum trahente minus amplectitur. 4. Hic etiam licet convertere laxatis funibus explicatas falces et ad perniciem hostium longius ab axe porrectas. 5. Funis vero, quo laxato aut explicatur falces aut represso super eosdem axes eriguntur, ligatur circulo haerenti catafracto, in posterioris lateris parte exteriore, per quod vestiti equi ad omnes telorum muniuntur incursus.

De rebus bellicis - Currodrepanus clipeatus

XV.
Expositio thoracomachi

1. Inter omnia, quae ad usum bellicum provida posteritatis cogitavit antiquitas, thoracomachum quoque mira utilitate ad levamen corporis armorum ponderi et asperitati subiecit. 2. Hoc enim vestimenti genus, quod de coactili ad mensuram et tutelam pectoris humani conficitur, de mollibus lanis timoris sollicitudo sollertia magistra composuit, ut hoc inducto primum lorica vel cliveanus aut his similia fragilitatem corporis ponderis asperitate non laederent, membra quoque vestientis inter armorum hiemisque discrimen tali solacio adiuta labori sufficiant. 3. Sane ne idem thoracomachus pluviis verberatus ingravescente pondere adficiat vestientem, de Lybicis bene confectis pellibus ad instar eiusdem thoracomachi faciem conveniet superinducere. 4. Hoc igitur, ut diximus, thoracomacho inducto – qui Graeca appellatione ex tuitione corporis nomen assumpsit –, soccis etiam, hoc est calciamentis, et ferratis ocreis inductis, superimposita galea et scuto vel gladio lateri aptato, arreptis lanceis, in plenum pedestrem subiturus pugnam miles armabitur.

De rebus bellicis - Thoracomachus

XVI.
Expositio ascogefyri

1. Ne interdum necessario itineri exercitus fluviorum – quod plerumque evenit – occursus impediat, remedium ad hanc rem et compendio facile et usu praecipuum repperit ingeniosa necessitas, quod tali ratione componitur. 2. Vitulinis pellibus Arabica arte mollitis – est enim apud eos praecipua confectionis cura propter aquam de puteis follibus haurinedam – his igitur ut dictum est, diligenter sutis, fiunt utres in magnitudinem trium et semis pedum, ita ut cum idem utres spiritu inflati tumuerint, non extollant uterum sed aequalitate quadam plenitudo ipsa utrium spatia plana perficiat; ex quorum lateribus loris subter adnexis invicem colligantur; desuper autem una parte circulis exstantibus ex altera inmittuntur uncini; et ita, in formam pontis adsociata, partibus explicatur integritas. 3. Sed hoc idem opus obliquo fluvio propter impetum meatus facilius usque ad alteram explicabitur ripam; quod, fixis in utraque ripa ferreis palis, et funibus validis in medio quidem sub ipsis utribusque propter incendentium sustinendum pondus, in marginibus autem firmitatis gratia desuper extensis, transeundi per fluvium novo quodam et peregrino itineris apparatu intra breve temporis spatium praebebit liberam facultatem. 4. Admonendi praeterea sumus quod super utrium compaginationem cilicia sunt incedentium substernenda vestigiis, ne lubrica pellium confectio insistendi deneget firmitatem. 5. In utraque tamen ripa erunt manuballistae dispositae, ne hostilis manus pontem operantibus impedimento consistat.

De rebus bellicis - Ascogefyrus

XVII.
Expositio liburnae

1. Liburnam navalibus idoneam bellis, quam pro magnitudine sui virorum exerceri manibus quodammodo imbecillitas humana prohibebat, quocumque utilitas vocet ad facilitatem cursus, ingenii ope subnixa animalium virtus impellit. 2. In cuius alveo vel capacitate bini boves machinis adiuncti adhaerentes rotas navis lateribus volvunt, quarum supra ambitum vel rotunditatem extantes radii, currentibus iisdem rotis, in modum remorum aquam conatibus elidentes miro quodam artis effectu operantur, impetu parturiente discursum. 3. Haec eadem tamen liburna pro mole sui proque machinis in semet operantibus tanto virium fremitu pugnam capescit, ut omnes adversarias liburnas comminus venientes facili attritu comminuat.

De rebus bellicis - Liburna

XVIII.
Expositio ballistae fulminalis

1. Huiusmodi balistae genus, murali defensioni necessarium supra ceteras, impetu et viribus praevalere usu compertum est: arcu etenim ferreo supra canalem quo sagitta exprimitur erecto, validus nervi funis ferreo unco tractatus eandem sagittam magnis viribus in hostem dimissus impellit. 2. Hunc tamen funem non manibus neque viribus militum trahi fabricae ipsius magnitudo permittit, sed retro duabus rotis viri singuli radiorum nisibus adnitentes funem retrorsum tendunt, pro difficultate rei viribus machinis adquisitis. 3. Ballistam tamen ipsam ad dirigenda seu altius seu humilius tela cochleae machina prout vocet utilitas nunc erigit, nunc deponit. 4. Hoc tamen mirae virtutis argumentum: tot rerum diversitate connexum unius tantum otiosi (ut ita dicam) hominis ad offerendam tantummodo inpulsioni sagittam opera gubernat; videlicet ne, si hominum turba huius ministerio inserviret, minuerentur artis inventio. 5. Ex hac igitur ballista tot et tantis ingenii artibus communita expressum telum in tantum longius vadit, ut etiam Danubii, famosi pro magnitudine fluminis, latitudinem valeat penetrare. 6. Fulminalis etiam nucupata, apellatione sua virium testatur effectum. 7. His igitur, invicte imperator, machinarum quoque inventionibus communitam potentiam invicti duplicabis exercitus, hostium incursibus non vi solum et viribus obviando, sed etiam artis ingenio, maxime cum animi sagacitate per omnia elementa machinas reppereris valituras. 8. Nam sive terra sint subeunda discrimina contra desperati hostis audaciam, falcatis curribus per aperta camporum fugientium agmina persequeris; sive murum subire temptaverit occulta temeritas, experietur ballistae fidem antequam veniat; aut si victricem exercitus cursum fluviorum uspiam meatus impediet, portatilis pontis peculiaris succurret inventio. 9. Quod si navali bello terras fugiens maria hostis obsideat, novo celeritatis ingenio terrestri quoddammodo ritu rotis et bubus subacta fluctibus liburna transcurrens restituet sine mora victoriam. 10. Quis enim huius viribus resistet, quae et terrestris vehiculi nititur firmitate et habet de navigii facilitate remedium? 11. Erit praeterea fulminalis ballista felicium limitum custos, quae quanto minus ad armandam se virorum ministerium quaerit, tanto est ingenii virtute praestantior; quicquid enim opis in ea numerosior manus afferre potuisset, id sibi artis ingenio dotata largitur.

De rebus bellicis - Ballista fulminalis

XIX.
De bellico apparatu

1. Cum bellicus apparatus provocet certamina, ne turba militum confusis ordinibus virtus compressa minuatur, conveniet ducem spatia ternis agminibus ordinare, ita ut singula quaeque agmina duobus tantum virorum milibus instruantur, ne compressa populositas, in perniciem propriam auxiliis abundans, suis copiis opprimatur 2. Conveniet tamen per glaciales euntem militem plagas et thoracomacho muniri, et reliquis ad tutelam pertinentibus rebus prout membrorum poscit utilitas armari, ut et frigoribus sufficiat et telis possit occurrere; minoribus sane clipeis assumptis, ne sit – quod usu plerumque evenit – pro armorum latitudine silvarum densitas inaccessa, et amittatur armorum enormitate refugium. 3. Ad omnia tamen repentina subsidia militarem viam levibus portatum vehiculis ascogefyri comitetur auxilium, quo facilius et latior fluminum superetur occursus, et effugiendi trans fluvium, si res ita tulerit, facilitas offeratur. 4. Persarum sane gens, cui praeter cetera nationes et dolus cordi est et corpori suppetit virtus, quadratis est agminibus et maiori bellorum apparatu superanda; ubi etiam machinarum est omnis quam rettulimus industria proponenda, quae et viribus resistat et dolos callidae gentis refutet. 5. In huiusmodi igitur congressibus tichodifrus, duorum gestatus ministerio virorum, protegat ballistam multum bellicis subsidiis profuturam. 6. Sub ipsius ergo tichodifri tegmine latentes scutati usque ad viciniam pugnaturi hostis adveniant, qui post detecti, protegendi sunt ab omni telorum nube, eiusdem tichodifri tabulatis, ut meminimus, acutis ferreis communitis. 7. Cum vero inclinatum hostium pondus fugae praesidia meditetur, falcatis curribus exercenda victoria est, quibus fugientium poplites incidantur. 8. Ubi tamen angustiora loca agmen nequaquam explicari permiserint, coartatam aciem longus machinarum sive tormentorum ordo circumdet, ne constrictum latus liberior hostis infestet. 9. Erit tamen utilior cura, si duplex animalium numerus ad subvectionem tormentorum ducatur, ut sit copia in dubiis rebus vel lassitudini vel casibus subvenire.

XX.
De limitum munitione

1. Est praeterea inter commoda rei publicae utilis limitum cura ambientium ubique latus imperii, quorum tutelae assidua melius castella prospicient, ita ut millenis interiecta passibus stabili muro et firmissimis turribus erigantur: 2. Quas quidem munitiones possessorum distributa sollicitudo sine publico sumptu constinuat, vigiliis sane in his et agrariis exercendis, ut provinciarum quies circumdata quodam praesidii cingulo inlaesa requiescat.

XXI.
De legum vel iuris confusione purganda

1. Divina providencia, sacratissime imperator, domi forisque rei publicae praesidiis comparatis , restat unum de tua serenitate remedium ad civilium curarum medicinam, ut confusas legum contrariasque sententias, improbitatis reiecto litigio, iudicio augustae dignationis illumines. 2. Quid enim sic ab honestate consistit alienum quam ibidem studia exerceri certandi ubi, iustitia profitente, discernuntur merita singulorum?